- ROSEUS Color
- ROSEUS Colorapud Lamprid. in Antonino Diadumeno, c. 2. Paraverat sane penulas populo rosei coloris dare Macrianus Imperator etc. non est a rosa, sed pro rosseus vel russeus scriptum est. Quae vitiosa scribendi consuetudo non intrequens occurrit in veteribus libris; ubi imperiti a rosa deductum arbitrantur, ut facile patebit hôc exemplô Corippi, l. 1. de 4. coloribus factionum Circi, de quibus supra.Aurigas totidem, totidem posuêre colores,Et fecêre duas studia in contraria partes,Ut sunt aestivis contraria frigora flammis.Nam viridis vernis campus, ceu concolor herbis,Pinguis oliva comis, luxu nemus omne virescit:Roseus, aestatis rubrâ sic veste refulgens,Ut nonnulla rubent ardenti poma colore.Ubi roseus primam productam habet. Quod is, qui nobis editionem illam Corippi adornavit, a rosa putans deductum, perperam sic mutavit,Aestatis roseus etc.Similiter apud Isidorum de equis, Color hic praecipue spectandus, badius, aureus, roseus, mirteus, cervinus, gilvus, glaucus etc. roseus est pro russeo, qui Graecis πυῤῥὸς Latinis quoque burrus. Quandoque et ruseus scribebatur, unde et Graeci ῥούςιον dixerunt, non ῥούςςιον. Vide Salmas. ad Lamprid. loc. cit. et infra in voce Russeus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.